The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 30 › Psalmorum 30:18

Psalmorum 30:18

Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum; + 30.18 Invocavi. ID. Invocas Deum, quando in te vocas eum, et quando in domum cordis tui eum invitas. 1

Vulgata (Latina)

In Context

17Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua. + 30.17 Illustra. CASS. Manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. AUG. Illustra. Appareat, qui ad te pertineat cum modo sit confusio; unde alibi: Discerne causam meam Psal. 41.; ne tamen se justificare videatur, subdit: Salvum me fac in misericordia, non in mea justitia. 1

19muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione. + 30.19 Muta fiant. CASS. Quæ hic garrula, dum non timent judicium. Muta in pœnis, in inferno. Quæ loquuntur. Apte opponit justo iniquitatem. In superbia et in abusione. CASS. Quia creatura contra creatorem, et perverso usu beneficiorum Dei, qui, præter cætera, propter eos venit. 1

Read all of Psalmorum 30

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 30:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 30:17Psalmorum 30Psalmorum 30:19 →