Psalmorum 30:24
Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. + 30.24 Diligite Dominum, omnes, etc. CASS. Conclusio oratoria, vel hortatoria, pro prædictis obtinendis. AUG. Prædicta expertus jam nos hortatur; quasi: tribulatus sum, timui, clamavi, non sum confusus: ita vos. Sancti ejus, quorum est diligere Deum, quia non amant mundum, neque quæ in mundo sunt; amicus mundi hujus, inimicus Dei constituitur. Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum: averte, ut convertaris; funde, ut implearis. Requiret Dominus, etc. Etiam hic aliquando, si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia, si omnibus non servaretur divina patientia. Abundanter facientibus. Qui non cito pœnitent. Superbiam. Pro omni vitio, quia radix omnium. 1
Vulgata (Latina)