The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 30 › Psalmorum 30:25

Psalmorum 30:25

Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.] + 30.25 Viriliter agite, etc. Virtus totius psalmi, ne carnis fragilitas timeat tot mala sæculi.

Vulgata (Latina)

In Context

24Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. + 30.24 Diligite Dominum, omnes, etc. CASS. Conclusio oratoria, vel hortatoria, pro prædictis obtinendis. AUG. Prædicta expertus jam nos hortatur; quasi: tribulatus sum, timui, clamavi, non sum confusus: ita vos. Sancti ejus, quorum est diligere Deum, quia non amant mundum, neque quæ in mundo sunt; amicus mundi hujus, inimicus Dei constituitur. Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum: averte, ut convertaris; funde, ut implearis. Requiret Dominus, etc. Etiam hic aliquando, si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia, si omnibus non servaretur divina patientia. Abundanter facientibus. Qui non cito pœnitent. Superbiam. Pro omni vitio, quia radix omnium. 1

Read all of Psalmorum 30

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 30:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 30:24Psalmorum 30