Psalmorum 34:13
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. + 34.13 Cilicio. ID. Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Oratio mea. CASS. Ut dixit: Pax vestra ad vos revertetur Matth. 10.; ita ejus oratio, Judæis non accepta, ad eum rediit. In sinu meo. AUG. Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Keep thy tongue from evil, and thy lips from speaking guile.
In Context
Cross References
Job 15:13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? + 15.13 Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..
Psalms 55:11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. + 55.11 In Deo laudabo verbum. Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino, id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem, etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo. Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. In Deo Patre laudabo Verbum, id est, Filium; In Domino, id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem, id est, Filium. 1
Proverbs 12:7Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit. + 12.7 Verte impios. Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quæcunque membra hinc illuc perveniunt, quæ sperabant, gaudia inveniunt.
Proverbs 12:22Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
Proverbs 18:21Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Proverbs 21:23Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.