bible.software › Psalmorum › Psalmorum 38 › Psalmorum 38:13
Psalmorum 38:13
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But I, as a deaf man, heard not; and I was as a dumb man that openeth not his mouth.
In Context
12A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. + 38.12 Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur. 1
14Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.] + 38.14 Exaudi orationem. CASS. Diapsalmus. Iter mala sæculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. Ne sileas, quoniam advena ego sum. AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad æterna, ubi non ero inquilinus. Advena apud te. CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Sicut omnes patres. Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Advena. Meum regnum pro tuo desero. Peregrinus. Adhuc non eligens mihi sedem hic. Remitte mihi. ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.
Read all of Psalmorum 38
Cross References
Psalms 39:2[Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. + 39.2 Exspectans exspectavi. ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et cæteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. Dominum. ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. Intendit. ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos. 1
1 Peter 2:23qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: + 2.23 Tradebat autem judicanti se injuste. Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quæ perierat.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 38:13