The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:12

Psalmorum 43:12

Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. + 43.12 Dedisti nos tanquam oves escarum. CASS. Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: Tanquam oves escarum, ubi notatur quorumdam mactatio. 1

Vulgata (Latina)

In Context

11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi. + 43.11 Avertisti. CASS. Pro deficientibus. Vel, averti, est hostem fugere; unde: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Diripiebant. Hoc fugatis contingit, ut cadant in prædam, qui hostibus nequeunt resistere. 1

13Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. + 43.13 Vendidisti populum tuum sine pretio. AUG. Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen. 1

Read all of Psalmorum 43

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 43:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 43:11Psalmorum 43Psalmorum 43:13 →