bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:13
Psalmorum 43:13
Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. + 43.13 Vendidisti populum tuum sine pretio. AUG. Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen. 1
Vulgata (Latina)
In Context
12Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. + 43.12 Dedisti nos tanquam oves escarum. CASS. Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: Tanquam oves escarum, ubi notatur quorumdam mactatio. 1
14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. + 43.14 Opprobrium vicinis. CASS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogat. Derisum his qui in circuitu. CASS. Derisus est vox confusa lætitiæ, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abjecta vilitas. 1
Read all of Psalmorum 43
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 43:13