bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:18
Psalmorum 43:18
Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. + 43.18 Venerunt super nos. Ibid. Quia non erant in nobis per culpam. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. + 43.17 Exprobrantis. Ibid. Exprobrare est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere. 1
19Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua: + 43.19 Non recessit. Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. Declinasti. AUG. Semitæ nostræ erant in voluptatibus et prosperitatibus sæculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quæ ducit ad vitam. HIER. Vel et declinasti, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, non declinasti alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. Semitas, id est, opera; a via tua, id est, a lege; ideo quoniam humiliasti nos. 1
Read all of Psalmorum 43
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 43:18