The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:19

Psalmorum 43:19

Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua: + 43.19 Non recessit. Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. Declinasti. AUG. Semitæ nostræ erant in voluptatibus et prosperitatibus sæculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quæ ducit ad vitam. HIER. Vel et declinasti, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, non declinasti alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. Semitas, id est, opera; a via tua, id est, a lege; ideo quoniam humiliasti nos. 1

Vulgata (Latina)

In Context

18Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. + 43.18 Venerunt super nos. Ibid. Quia non erant in nobis per culpam. 1

20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. + 43.20 Umbra mortis. AUG. Vel, hæc mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo. 1

Read all of Psalmorum 43

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 43:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 43:18Psalmorum 43Psalmorum 43:20 →