The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:23

Psalmorum 43:23

Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. + 43.23 Exsurge. Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: Exsurge, quia propter te mortificamur. AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quæ putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel exsurge, conforta. Obdormis. Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis. 1

Vulgata (Latina)

In Context

22nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis. + 43.22 Novit. Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. Novit, quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Propter te mortificamur. CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur. 1

24Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ? + 43.24 Quare oblivisceris? id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. Et tribulationis. CASS. Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et hærent terrenis. 1

Read all of Psalmorum 43

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 43:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 43:22Psalmorum 43Psalmorum 43:24 →