The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:14

Psalmorum 54:14

Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus: + 54.14 Tu vero, homo. AUG. Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. Unanimis. CASS. Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos præmissus. Notus, quia præscivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur. HIER. Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. Unanimis. AUG. Qui aliquando bene monuisti; Dux: feci te ducem super populum meum. Notus, de eadem gente. Notus meus. Qui simul. Ibid. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti. 1

Vulgata (Latina)

In Context

13Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. + 54.13 Quoniam si inimicus. CASS. Exprobratio Judæ, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis. Abscondissem me forsitan ab eo, etc. Ibid. Magna patientia ita locum daret verbis, ut se absconderet ne videret adversarium. 1

15qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu. + 54.15 Cibos. CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa. 1

Read all of Psalmorum 54

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 54:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 54:13Psalmorum 54Psalmorum 54:15 →