bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:15
Psalmorum 54:15
qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu. + 54.15 Cibos. CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa. 1
Vulgata (Latina)
In Context
14Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus: + 54.14 Tu vero, homo. AUG. Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. Unanimis. CASS. Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos præmissus. Notus, quia præscivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur. HIER. Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. Unanimis. AUG. Qui aliquando bene monuisti; Dux: feci te ducem super populum meum. Notus, de eadem gente. Notus meus. Qui simul. Ibid. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti. 1
16Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum. + 54.16 Veniat. Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat pœnas Judæis, id est, communiter Judæis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. Veniat mors. Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. Veniat: Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. Descendant in infernum viventes. Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. Viventes. Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenæ cupiditatis biatu absorbeantur. In habitaculis. Alienæ sunt, non naturales, sed hospitio susceptæ, quasi adventitiæ, vel prius in habitaculis, id est, in occulto, post in medio, id est in aperto. Ego autem, etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo. 1
Read all of Psalmorum 54
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 54:15