The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:16

Psalmorum 54:16

Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum. + 54.16 Veniat. Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat pœnas Judæis, id est, communiter Judæis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. Veniat mors. Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. Veniat: Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. Descendant in infernum viventes. Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. Viventes. Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenæ cupiditatis biatu absorbeantur. In habitaculis. Alienæ sunt, non naturales, sed hospitio susceptæ, quasi adventitiæ, vel prius in habitaculis, id est, in occulto, post in medio, id est in aperto. Ego autem, etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo. 1

Vulgata (Latina)

In Context

15qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu. + 54.15 Cibos. CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa. 1

17Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. 1

Read all of Psalmorum 54

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 54:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 54:15Psalmorum 54Psalmorum 54:17 →