The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 58 › Psalmorum 58:12

Psalmorum 58:12

Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine: + 58.12 Ostendit. Ibid. id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: Sustinuit vasa iræ apta, et ad interitum, in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiæ Rom. 9.. Ne occidas. Potest de Judæis accipi, etc., usque ad ostenditur quæ misericordia sit insertis. CASS. Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi. Ne quando obliviscantur. AUG. Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi. In virtute tua. Quia tu fortis, non ipsi. Depone, ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus Act. 9.. 1

Vulgata (Latina)

In Context

11Deus meus misericordia ejus præveniet me. 1

13delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur + 58.13 Delictum oris eorum. Ibid. Non eos, sed delictum occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. Et comprehendantur conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. In superbia. AUG. Superbia comes est invidiæ: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Et de exsecratione. Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. Annuntiabuntur in consummatione. Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, prædicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. In ira consummationis. Est enim ira, id est, vindicta Dei consummationis, quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et consumptionis ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et scient. Antea enim justi sibi videbantur Judæi: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt. 1

Read all of Psalmorum 58

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 58:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 58:11Psalmorum 58Psalmorum 58:13 →