Psalmorum 58:13
delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur + 58.13 Delictum oris eorum. Ibid. Non eos, sed delictum occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. Et comprehendantur conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. In superbia. AUG. Superbia comes est invidiæ: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Et de exsecratione. Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. Annuntiabuntur in consummatione. Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, prædicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. In ira consummationis. Est enim ira, id est, vindicta Dei consummationis, quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et consumptionis ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et scient. Antea enim justi sibi videbantur Judæi: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt. 1
Vulgata (Latina)