The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 58 › Psalmorum 58:14

Psalmorum 58:14

in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ. 1

Vulgata (Latina)

In Context

13delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur + 58.13 Delictum oris eorum. Ibid. Non eos, sed delictum occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. Et comprehendantur conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. In superbia. AUG. Superbia comes est invidiæ: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Et de exsecratione. Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. Annuntiabuntur in consummatione. Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, prædicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. In ira consummationis. Est enim ira, id est, vindicta Dei consummationis, quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et consumptionis ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et scient. Antea enim justi sibi videbantur Judæi: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt. 1

15Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. + 58.15 Convertentur ad vesperam. CASS. Diapsalmus. Affirmatur salus Judæorum, et utroque pariete collecto grates aguntur. 1

Read all of Psalmorum 58

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 58:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 58:13Psalmorum 58Psalmorum 58:15 →