bible.software › Psalmorum › Psalmorum 58 › Psalmorum 58:16
Psalmorum 58:16
Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. + 58.16 Murmurabunt. Ibid. Vel, murmurabunt, id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, murmurabunt contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. + 58.15 Convertentur ad vesperam. CASS. Diapsalmus. Affirmatur salus Judæorum, et utroque pariete collecto grates aguntur. 1
17Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. + 58.17 Ego autem. Ibid. Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. Et exaltabo. Transactis temporibus cum nox sæculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Misericordiam. Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit. 1
Read all of Psalmorum 58
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 58:16