Psalmorum 58:17
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. + 58.17 Ego autem. Ibid. Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. Et exaltabo. Transactis temporibus cum nox sæculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Misericordiam. Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
18Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.]