The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 61 › Psalmorum 61:12

Psalmorum 61:12

Semel locutus est Deus; duo hæc audivi: quia potestas Dei est, + 61.12 Semel locutus est. AUG. Nolite cor apponere. Cur? quia potestas judicandi est Dei filii, etc., usque ad nec pro potestate de misericordia desperetur. Potestas Dei est: non est potestas cuiquam nisi a Deo æquo, etsi te lateat æquitas. 1

Vulgata (Latina)

In Context

11Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiæ si affluant, nolite cor apponere. + 61.11 Nolite sperare in. AUG. Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quæ congregata ab aliis rapiuntur. Nolite, sitiens convertit se ad eos. Nolite. Rapinas. Prædam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. Affluant. Nolite cor. CASS. Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur cœlum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit. 1

13et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.]

Read all of Psalmorum 61

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 61:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 61:11Psalmorum 61Psalmorum 61:13 →