The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 61 › Psalmorum 61:11

Psalmorum 61:11

Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiæ si affluant, nolite cor apponere. + 61.11 Nolite sperare in. AUG. Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quæ congregata ab aliis rapiuntur. Nolite, sitiens convertit se ad eos. Nolite. Rapinas. Prædam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. Affluant. Nolite cor. CASS. Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur cœlum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit. 1

Vulgata (Latina)

In Context

10Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. + 61.10 Verumtamen vani. HIER. Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adæ sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. CASS. Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. Mendaces in stateris. Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. In stateris. In libra justitiæ, quo facilius decipiunt. In idipsum, quo credentur æqui. 1

12Semel locutus est Deus; duo hæc audivi: quia potestas Dei est, + 61.12 Semel locutus est. AUG. Nolite cor apponere. Cur? quia potestas judicandi est Dei filii, etc., usque ad nec pro potestate de misericordia desperetur. Potestas Dei est: non est potestas cuiquam nisi a Deo æquo, etsi te lateat æquitas. 1

Read all of Psalmorum 61

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 61:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 61:10Psalmorum 61Psalmorum 61:12 →