bible.software › Psalmorum › Psalmorum 65 › Psalmorum 65:17
Psalmorum 65:17
Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. + 65.17 Ad ipsum ore meo clamavi. CAS. Exponit quanta fecit animæ suæ, subdens: Ad ipsum, etc. Hoc fecit animæ meæ, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. Clamavi et exaltavi in corde. AUG. Id est, ipsum publice prædicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen holocausta medullata offeram. His duobus perfectus est Christianus. 1
Vulgata (Latina)
In Context
16Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. + 65.16 Venite, audite. Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suæ liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, venite. 1
18Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. + 65.18 Meo. Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam præmium quærant. 1
Read all of Psalmorum 65
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 65:17