bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:19
Psalmorum 67:19
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. + 67.19 Ascendisti. AUG. Qui propter nos erudiendos descendit. In altum. Super omnes cœlos. Cepisti captivitatem. CAS. Prius apud inferos captos: hæc sunt spolia, similitudo triumphi; accepisti dona in hominibus a patre, id est, homines. Vel dedisti, secundum quod Deus, dona hominibus, quod etiam fit in triumphis. Cepisti captivitatem. AUG. Unde captivi dicuntur, quia capti retibus Petri, et sub leve jugum missi: unde in hoc curru sunt millia lætantium; non plorantium. Accepisti. Paulus apostolica auctoritate, etc., usque ad: Quod uni ex minimis fecistis, mihi fecistis. 1
Vulgata (Latina)
In Context
18Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina, in sancto. + 67.18 Millia lætantium. AUG., CAS. Magnam multitudinem significat sanctorum, etc., usque ad et ideo lætantur. Sina in sancto CAS. Est mons in quo data est lex. Dicitur mandatum in quo requiescit Dominus, quia in sanctis mandatis ejus præsentia solet contueri. In Sina. HIERON. Vel in Sina sancto, id est, qui in Sina monte olim dedit legem, ipse idem est in sancto, id est, in Christo, qui est Sanctus sanctorum. 1
20Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. + 67.20 Quotidie. Ibid. Quia quotidie captivat captivos usque in finem sæculi. Et quia currum illum ducit in finem, addit prosperum iter. Iter. Cursum vitæ, quæ vere prosperum, cum dux sit salutaris. 1
Read all of Psalmorum 67
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 67:19