The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 67 › Psalms 67:21

Psalms 67:21

Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis. + 67.21 Deus noster. CAS. Diapsalma. Exponit operationes, quæ ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; martyria ab utroque sexu. Salvos faciendi. AUG. Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem. Exitus mortis. CAS. Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicæ sectionis, vel seditionis, vel hæresis. 1

Vulgata (Latina)

In Context

20Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. + 67.20 Quotidie. Ibid. Quia quotidie captivat captivos usque in finem sæculi. Et quia currum illum ducit in finem, addit prosperum iter. Iter. Cursum vitæ, quæ vere prosperum, cum dux sit salutaris. 1

22Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. + 67.22 Verticem capilli. Ibid. Versutias inanium quæstionum, quæ tales inimicitias calumniarum quærunt, ut capillos videantur perscrutari. 1

Read all of Psalms 67

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 67:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 67:20Psalms 67Psalms 67:22 →