bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:25
Psalmorum 67:25
Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. + 67.25 Viderunt ingressus tuos, Deus. Ibid. Vel visi sunt gressus tui, Deus, quibus venisti in mundum. Hæc gratia latebat in Veteri Testamento: modo patet, cum missus Filius annuntiatur in gentibus. Qui. Deus. Est in sancto, corpore, licet perfidi non videant, secundum quod passus. In hoc etiam, patiendo vel credendo, prævenerunt eos principes, vel prævenerunt ad te laudem. 1
Vulgata (Latina)
In Context
24ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. + 67.24 Pes tuus. Ibid. Id est, ut qui prius erant inimici, fiant pes tuus, prædicando usque ad sanguinem, scilicet, usque ad mortem: et canes, pro Deo latrantes, qui edunt de micis, etc. Pes tuus. Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt, qui quod percipiunt, aliis prædicant, qui manibus honorum operum exsequuntur, quod ore prædicant, vel docent; unde in Levitico: Os turturis retorquetur ad ascellas. In sanguine. BASIL. Quoniam ostendit Deum, etc., usque ad: et cum eos vincerem, aspersa sunt vestimenta mea. Canum. AUG. In magno sacramento eos ducere jussus est Gedeon, qui ut canes aquam lamberent, trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter thau, quæ trecentos significat. Ab ipso. Quasi si quæras unde tantum bonum, ut canes ejus sint cujus erant inimici? ait: Ab ipso, id est, ejus gratia, non a seipsis. 1
26Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. + 67.26 Principes. BASIL., EUTHYM. Apostolos Principes appellat, etc., usque ad et prædicatione illos consecuti sunt. In medio. Ministri præpositi novarum ecclesiarum Deum laudantium, carne domita et corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis. 1
Read all of Psalmorum 67
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 67:25