The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:26

Psalmorum 67:26

Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. + 67.26 Principes. BASIL., EUTHYM. Apostolos Principes appellat, etc., usque ad et prædicatione illos consecuti sunt. In medio. Ministri præpositi novarum ecclesiarum Deum laudantium, carne domita et corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis. 1

Vulgata (Latina)

In Context

25Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. + 67.25 Viderunt ingressus tuos, Deus. Ibid. Vel visi sunt gressus tui, Deus, quibus venisti in mundum. Hæc gratia latebat in Veteri Testamento: modo patet, cum missus Filius annuntiatur in gentibus. Qui. Deus. Est in sancto, corpore, licet perfidi non videant, secundum quod passus. In hoc etiam, patiendo vel credendo, prævenerunt eos principes, vel prævenerunt ad te laudem. 1

27In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël. + 67.27 In ecclesiis benedicite. CAS. Diapsalma. Precatur et affirmat, ut hæc inceptio dilatetur et confirmetur, pro qua et hæretici destruantur. AUG. In ecclesiis. Hæc sunt juvenculæ tympanistriæ, ne quis carnaliter choros luxuriæ cogitet. Ecclesiæ quippe sunt adolescentulæ nova gratia decoratæ. In ecclesiis, non alibi, non in aliis conventiculis. De fontibus Isræl. CAS. Ut ad eorum imitationem prædicetis, quæ decet: quia sunt principes fidei, spei et charitatis, et per hoc Benjamin, id est, filius dextræ. 1

Read all of Psalmorum 67

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 67:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 67:25Psalmorum 67Psalmorum 67:27 →