The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:34

Psalmorum 67:34

Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem: ecce dabit voci suæ vocem virtutis. + 67.34 Ascendit. Ibid. secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri æqualis, super cœlum cœli, excelsiores creaturas, ut nihil supra se haberet. HIER., CAS. Oriens. Verbum a Patre genitum. Et ascendit ab oriente Virtute Verbi. Ad orientem. Locum expressit, ubi surrexit et unde ascendit. AUG. Ad orientem, nostræ illuminationis. Vel quia Jerusalem est in Oriente. Voci suæ. Ibid. Qui fuit humilis in passione: dabit vocem virtutis in communi resurrectione. Vocem virtutis. CAS. Efficaciam resuscitandi omnes mortuos. 1

Vulgata (Latina)

In Context

33Regna terræ, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo. + 67.33 Deo regna. Ut Deo sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine præcedentis versus est, Deo. Commendaturque fides quasi, non præcedentibus operibus justificatur homo quæ per dilectionem incipit operari. Credet ergo Æthiopia Deo, et sic præveniet opera ejus, id est, Æthiopiæ, quod in Græco non est ambiguum, id est, credendo in Deum, præveniet opera sua. Vel ejus Ægypti Deo, id est, in Deum. Regna terræ, cantate Deo. AUG. Decursis omnibus, quæ jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum prænuntiat. Psallite. CASS. Diapsalma. Psallite: veniet qui ascendit, ubi sanctos consummabit. 1

35Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. + 67.35 Magnificentia ejus et virtus. AUG. Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Isræl. In nubibus. Quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: Mirabilis in sanctis. EUTHYM. Per nubes. Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent. 1

Read all of Psalmorum 67

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 67:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 67:33Psalmorum 67Psalmorum 67:35 →