Psalmorum 7:2
[Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: + 7.2 Domine Deus. CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. Libera. AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Lest he tear my soul like a lion, rending it in pieces, while there is none to deliver.
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:20Et Gad ait: [Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. + 33.20 Et Gad ait. In benedictione Gad videtur prædicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. In latitudine. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Gad. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis præcinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et præcinxit se Psal. 112.. Et alibi: Dominus fortis et potens in prælio, etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judæis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Ibid. Quasi leo fremuit. Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cepitque brachium et verticem. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus.
2 Samuel 14:6Et ancillæ tuæ erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. + 14.6 Et ancillæ, etc. HIERON. Aiunt Hebræi hanc mulierem vere duos filios habuisse, et pro hæreditate certasse, et alterum ab altero interemptum; mulier tamen se in persona David posuit: et filios in persona Amnon et Absalom: cognationem vero quæ consurgit contra filium, in persona aliorum filiorum David.
Psalms 16:1Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. + 16.1 Oratio David. CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. Exaudi, Domine. Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo. 1