bible.software › Psalmorum › Psalmorum 70 › Psalmorum 70:12
Psalmorum 70:12
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice. + 70.12 Ne elongeris a me. CAS. Longe putant, dum tardat; ne elongeris, ut gravioribus exponat. 1
Vulgata (Latina)
In Context
11dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. + 70.11 Deus dereliquit eum. AUG. Unde alibi: Quare me dereliquisti? id est, quare me derelictum putant malo suo. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. 1
13Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi. + 70.13 Confundantur, etc. CAS. Quia disposita Dei non mutantur. Detrahentes animæ meæ. Alias, committentes animam meam. AUG. Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur. Qui quærunt. ID. Ut fecit uxor Job, quæ ait: Dic aliquid in Deum et morere Job. 7.. Ut etiam ait uxor Tobiæ: Ubi sunt justitiæ tuæ? Tob. 4, 2. Hoc dicebat ut displiceret illi Deus. 1
Read all of Psalmorum 70
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 70:12