bible.software › Psalmorum › Psalmorum 70 › Psalmorum 70:13
Psalmorum 70:13
Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi. + 70.13 Confundantur, etc. CAS. Quia disposita Dei non mutantur. Detrahentes animæ meæ. Alias, committentes animam meam. AUG. Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur. Qui quærunt. ID. Ut fecit uxor Job, quæ ait: Dic aliquid in Deum et morere Job. 7.. Ut etiam ait uxor Tobiæ: Ubi sunt justitiæ tuæ? Tob. 4, 2. Hoc dicebat ut displiceret illi Deus. 1
Vulgata (Latina)
In Context
12Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice. + 70.12 Ne elongeris a me. CAS. Longe putant, dum tardat; ne elongeris, ut gravioribus exponat. 1
14Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. + 70.14 Et adjiciam. AUG. Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione et resurrectione, quod inferiora docent. Omnem. AUG. Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam æternam, quæ est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: Adjiciam super omnem laudem tuam. 1
Read all of Psalmorum 70
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 70:13