Psalms 72:13
Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, + 72.13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, etc. CAS. Hæc dixerunt, quibus confutandis hæc ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum hæc repudiaverit, melius nos procuraverit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall spare the poor and needy, and shall save the souls of the needy.
In Context
12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. 1
Cross References
Matthew 5:3Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.3 Beati. GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.
James 2:5Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? + 2.5 Audite. BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in sæculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni præclaros reddidit et nobiles. Nonne Deus. BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.