Psalms 76:13
et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. + 76.13 In adinventionibus. AUG. Id est, in præceptis, quæ invenisti, vel quibus inveniris. CAS. Vel observationibus, id est, præceptis quæ observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit. AUG. In adinventionibus vel affectionibus tuis, non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione Dei est interior quædam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quæritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens. 1
Vulgata (Latina)
In Context
12Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: 1