The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:2

Psalmorum 76:2

[Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. + 76.2 Voce mea ad Dominum clamavi. AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. Vox mea ad eum. Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. Intendit mihi. CAS. Intendere Dei est dare totum quod petitur, et plusquam petatur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In Salem also is his tabernacle, and his dwelling place in Zion.

In Context

1In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. + 76.1 In finem pro Idithum. AUG. Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi præponere, nisi ex quo sunt omnia. CAS. Transcendens omnia, Deum quærit et invenit. 1

3In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea; + 76.3 In die tribulationis exquisivi. AUG. Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. Renuit consolari. ID. Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est. 1

Read all of Psalmorum 76

Cross References

Genesis 14:18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, + 14.18 At vero Melchisedech, etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ, et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.

Psalms 9:11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. + 9.11 Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri. 1

Psalms 48:2[Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem: + 48.2 Odite hæc, omnes gentes. CASS. Nullum excipio, etc., usque ad quando scilicet separabuntur zizania a tritico, oves ab hædis. 1

Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]

Hebrews 7:1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: + 7.1 Sacerdos Dei summi. CHRYS., hom. 35, in Gen. Sacerdos autem erat forte a semetipso ordinatus, sic enim tunc erant sacerdotes. Vel quia ætate provectior erat, a suis colebatur. Vel quod et ipse sacrificare studuit, sicut et Nœ, Abel Abraham, quando sacrificia obtulerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 76:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 76:1Psalmorum 76Psalmorum 76:3 →