The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 77 › Psalmorum 77:39

Psalmorum 77:39

Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. + 77.39 Spiritus vadens et non revertens, etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: Omnes qui ambulant in ea non revertentur Prov. 2., scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Hæc est ovis errabunda, quæ humeris pii pastoris reducta est ad gregem. 1

Vulgata (Latina)

In Context

38Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. + 77.38 Ipse autem est misericors et propitius fiet. AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. Peccatis eorum, etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post abstulit eos de Ægypto, et induxit eos in montem sanctificationis Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Reliquiæ salvæ fient Rom. 9., quæ credent in Christum, quod hic prævidit, cum subdit: Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret, etc., quia: Non omnem iram accendit, etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt. 1

40Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso? + 77.40 Quoties. CASS. Dicturus plagas Ægypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. AUG. Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum. 1

Read all of Psalmorum 77

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 77:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:38Psalmorum 77Psalmorum 77:40 →