bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:50
Psalmorum 77:50
Viam fecit semitæ iræ suæ: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit: + 77.50 Iræ suæ. AUG. Erat semita iræ Dei, qua occulta æquitate puniret Ægyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret. 1
Vulgata (Latina)
In Context
49misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos. + 77.49 Iram indignationis, etc. CASS. Ordo vindictæ: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Propterea tradidit illos in reprobum sensum Rom. 1.. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas præcipitantur nudati defensione Dei. Per angelos malos. AUG. Judicio Dei hæc facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus pœnis, malos autem corporalibus et spiritualibus pœnis. 1
51et percussit omne primogenitum in terra Ægypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham: + 77.51 Primogenitum in Ægypto. AUG. Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis. 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:50