The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 77 › Psalmorum 77:49

Psalmorum 77:49

misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos. + 77.49 Iram indignationis, etc. CASS. Ordo vindictæ: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Propterea tradidit illos in reprobum sensum Rom. 1.. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas præcipitantur nudati defensione Dei. Per angelos malos. AUG. Judicio Dei hæc facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus pœnis, malos autem corporalibus et spiritualibus pœnis. 1

Vulgata (Latina)

In Context

48et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni; + 77.48 Ignis. Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus læderet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiæ, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiæ damnum signatur. Concupiscentia, qua fœtus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiæ virtus est. Mors primitivorum. Amissio est justitiæ qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Ægyptii contra decem præcepta scripta in tabulis. Et hic decem plagæ, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quæ in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebræ quæ non hic. Aliæ tres sunt hic, quæ non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. Signa. CASS. Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Prodigia, quæ signabant aliqua futura. Thanis, civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. Et dedit ærugini. Hæc in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. Locusta. AUG. Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. Moros eorum in pruina. AUG. Morus calidæ est naturæ, per quod charitas intelligitur, quæ in pruina occiditur. Grandini ID. Quæ grando non potuit lædere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. Tradidit. CASS. Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur. ID. Igni. Ignis, cupiditas, quæ possessionem, id est, statum mentis vastat. 1

50Viam fecit semitæ iræ suæ: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit: + 77.50 Iræ suæ. AUG. Erat semita iræ Dei, qua occulta æquitate puniret Ægyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret. 1

Read all of Psalmorum 77

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 77:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:48Psalmorum 77Psalmorum 77:50 →