Psalmorum 77:57
Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum. + 77.57 Quemadmodum patres eorum conversi, etc. AUG. Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Arcum pravum, etc. ID. Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20., quod plenius aperit. In iram concita, vel, in arcum pravum, qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, arcum pravum, qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum. 1
Vulgata (Latina)
In Context
56Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. 1