bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:58
Psalmorum 77:58
In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt. + 77.58 Ad æmulationem. Vel æmulati sunt; alia littera, cum honorem Dei alii tradunt. 1
Vulgata (Latina)
In Context
57Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum. + 77.57 Quemadmodum patres eorum conversi, etc. AUG. Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Arcum pravum, etc. ID. Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20., quod plenius aperit. In iram concita, vel, in arcum pravum, qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, arcum pravum, qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum. 1
59Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël. + 77.59 Audivit Deus. CASS. De ultione in terra promissionis, quæ et retorta est in ipsos, per quos punivit. 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:58