The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 78 › Psalmorum 78:13

Psalmorum 78:13

Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.] + 78.13 Nos autem. CASS. Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. AUG. Nos autem. Hæ sunt reliquiæ a Matathia congregatæ. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. ID. Vel, in generatione, id est, in futuro sæculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He divided the sea, and caused them to pass through; and he made the waters to stand as an heap.

In Context

12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. + 78.12 Et redde. CASS. Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animæ eorum. Septuplum, perfectionem doni cœlestis significat, quando Spiritu sancto replemur. In sinu. In secreto animorum, ubi fit conversio. Improperium, pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel septuplum. Septupla retributione perfectionem pœnæ significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc sæculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel septuplum, pro infinito. Improperium, AUG. Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum. 1

Read all of Psalmorum 78

Cross References

Exodus 14:1Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

Exodus 14:22Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

Exodus 15:8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

Joshua 3:16steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent. + 3.16 Steterunt aquæ descendentes, etc. ADAM., hom. 4. Non absque mysterii ratione arbitror scriptum, etc., usque ad et unus Spiritus quo omnes purificantur in baptismo, et unus Deus Pater omnium.

Psalms 66:6Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. + 66.6 Confiteantur tibi populi, Deus. CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 78:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 78:12Psalmorum 78