bible.software › Psalmorum › Psalmorum 79 › Psalmorum 79:15
Psalmorum 79:15
Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam: 1
Vulgata (Latina)
In Context
14Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. + 79.14 Aper. AUG. et CASS. Vespasianus fortis et sævus, et contrarius Judæis, qui hoc animal inter cætera habent immundum. Singularis ferus. Titus, qui reliquias terribili depastione consumpsit, qui dicitur singularis, id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper, et ferus scilicet Romanus exercitus. Et vide quibus peccatis laboret et pereat homo. Singularis. AUG. Dicit omnis superbus: Ego sum, ego sum, et nemo alius. Aper. CASS. Diabolus fortis et ferox, de silva, quia cogitationes ejus agrestes et aviæ sunt. Sed tu, Domine Deus virtutum. Vel ita continua: Ita vastata est vinea, sed ut reliquiæ salvæ sint, O Deus virtutum, convertere, in finem sæculi supremi serenus aspice, commutatis in melius hoc remedium precatur. 1
16et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi. + 79.16 Et perfice eam quam plantavit dextera tua. AUG. Non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est semen Abrahæ: ibi est radix quæ portat oleastrum. Perfice, quia cæcitas ex parte contigit in Isræl, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret Rom. 12.. Super filium. CASS. Super te fundatam, etc., usque ad de igne autem boni amoris dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Luc. 12. 1
Read all of Psalmorum 79
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 79:15