bible.software › Psalmorum › Psalmorum 87 › Psalmorum 87:11
Psalmorum 87:11
Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? + 87.11 Nunquid mortuis. Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. Nunquid mortuis. CASS. Quibus non prosunt opera sua ostendit. Aut medici suscitabunt, etc. AUG. In Hebræo non medici, etc., usque ad: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum. 1
Vulgata (Latina)
In Context
10oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas. + 87.10 Tota die. AUG. Per extensas manus continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur. In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi cum addit tota; sed quia hæc opera non omnibus profuerunt, addit. 1
12Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? + 87.12 Sepulcro. Unde in Evangelio de talibus: Similes estis sepulcris dealbatis quæ foris apparent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum, quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate. Misericordiam et veritatem. AUG. Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis. 1
Read all of Psalmorum 87
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 87:11