bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:47
Psalmorum 88:47
Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua? + 88.47 Usquequo, Domine? CASS. Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletæ promissiones, scilicet in substantia David, quæ vivit, et eruit animam, id est, in Christo. AUG. Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quæ substantia? quæ nihil, nisi per ipsum. Quis est homo qui vivit et non videbit mortem? nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judæis. 1
Vulgata (Latina)
In Context
46Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione. + 88.46 Minorasti. Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. Perfudisti eum confusione. Quia gestat opprobrium infidelitatis. Minorasti. AUG. Putabant se regnaturos in æternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum. 1
48Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? + 88.48 Memorare quæ mea substantia. ID. Dicit hoc David, carne positus in Judæis, spe in Christo. Quæ sit mea substantia? Et si Judæi deficiunt, non deficit mea substantia, non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Nunquid enim vane. Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non tamen vane constituisti eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per semen, in quo est mea substantia; de quo subdit: Quis est homo? 1
Read all of Psalmorum 88
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 88:47