bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:49
Psalmorum 88:49
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi? + 88.49 Quis est homo? ID. Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferiori, sed ille, qui potest animam ponere, et iterum sumere, cui nemo eam tollet. CASS. Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, ubi sunt misericordiæ? Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
48Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? + 88.48 Memorare quæ mea substantia. ID. Dicit hoc David, carne positus in Judæis, spe in Christo. Quæ sit mea substantia? Et si Judæi deficiunt, non deficit mea substantia, non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Nunquid enim vane. Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non tamen vane constituisti eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per semen, in quo est mea substantia; de quo subdit: Quis est homo? 1
50Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? + 88.50 Ubi sunt misericordiæ? ID. Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiæ. 1
Read all of Psalmorum 88
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 88:49