The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:50

Psalmorum 88:50

Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? + 88.50 Ubi sunt misericordiæ? ID. Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiæ. 1

Vulgata (Latina)

In Context

49Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi? + 88.49 Quis est homo? ID. Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferiori, sed ille, qui potest animam ponere, et iterum sumere, cui nemo eam tollet. CASS. Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, ubi sunt misericordiæ? Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit. 1

51Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium: + 88.51 Memor esto, Domine. AUG. Ut remuneres, videtur oblitus, dum differt. Opprobrii servorum. CASS. Illati servis a multis gentibus. AUG. Quod ego Ecclesia Continui, id est, portavi. In sinu, in secreto mentis, quia palam non audebat loqui. 1

Read all of Psalmorum 88

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 88:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:49Psalmorum 88Psalmorum 88:51 →