The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 89 › Psalmorum 89:13

Psalmorum 89:13

Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. + 89.13 Convertere. Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Usquequo. Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quæ magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast a mighty arm: strong is thy hand, and high is thy right hand.

In Context

12dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. + 89.12 Dexteram tuam sic notam fac. CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. Dexteram tuam. Christum sic notum fecit, etc., usque ad ut ad dexteram ponat. Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde. Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quæ magna habentur, in Veteri et æterna morte quærerent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a sæculo pro æternis. 1

14Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. + 89.14 Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus. AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo. Nunc autem pro eo lætati sumus, et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos. 1

Read all of Psalmorum 89

Cross References

Judges 4:6Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:

Job 26:7Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. + 26.7 Qui extendit. Ibid. Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut corporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti in latere aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quæ divini amoris gratia non possidentur. Et appendit terram. Ibid. Terræ nomine Ecclesia designatur, etc., usque ad Omnes gentes velut nihilum et inane reputatæ sunt.

Psalms 89:10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. + 89.10 Septuaginta. ID. Terrenorum appetitus quæ septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, æternitas petitur. Annis. Vel anni, alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longævi, qui etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur. Octoginta. Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. Mansuetudo. Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur. 1

Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.

Daniel 4:34Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 89:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 89:12Psalmorum 89Psalmorum 89:14 →