The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:34

Psalmorum 9:34

Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. + 9.34 Propter quod irritavit impius Deum. AUG. Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere? Dixit enim Deus in corde suo, etc. Ibid. Sensus iste pronuntiationem quærit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur. AUG. Christus Judam toleravit et ad prædicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit. 1

Vulgata (Latina)

In Context

33Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum. + 9.33 Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus, ut obliviscaris, etc. Ibid. Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quæ tanta sunt, ut nemo velit tempus quo hæc fiunt dilatari. Exsurge. Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur. 1

35Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. + 9.35 Vides enim quoniam tu laborem et dolorem. Id jam præordinasti, ubi tradas eos in manu tua. Orphano, etc. AUG. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 1

Read all of Psalmorum 9

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 9:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 9:33Psalmorum 9Psalmorum 9:35 →