Psalmorum 97:5
Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi; + 97.5 Jubilate. CASS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 5:4Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
Psalms 46:6Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. + 46.6 Ascendit. CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet. 1
Psalms 75:4Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. + 75.4 Ibi confregit potentias. CAS. In Judæa, in Isræl, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, hæc omnia quæ et nomina gloriæ eorum fugiunt. 1
Isaiah 24:19Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; + 24.19 Confractione confringetur. Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia.
Isaiah 64:1[Utinam dirumperes cælos, et descenderes; a facie tua montes defluerent; + 64.1 Utinam dirumperes. HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit cœlos, et descendit Psal. 17..
Micah 1:4Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.