Judges 5:4
Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.
Cross References
Deuteronomy 33:2Et ait: [Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. + 33.2 Dominus de Sinai venit. Sinai interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pœnæ subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judæis malitiæ et perfidiæ spineto asperrimis, novæ lucis ortu tanquam verus sol justitiæ fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiæ Mal. 4.. Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Isræl Num. 24.. Dominus, etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. Et de Seir, etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judæorum, qui gulæ desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. De Seir ortus est nobis, etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua præcepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat, quæ peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judæis prædicabit, quia reliquiæ salvæ fient. Apparuit de monte Pharan, etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi prædicabatur Judæis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhæserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Tabulæ scilicet, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram, etc. Luc. 12. In dextera ejus ignea lex. Dextera, Evangelium, per quod beatitudo æterna promittitur; quæ dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quæ dicitur læva. Unde: Dextera illius amplexabitur me. In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio Rom. 13.. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Joan. 13.. Hæc igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos.
Job 9:6Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur. + 9.6 Commovet terram de loco. Quia Judæos de finibus suis per Romanos extraxit. Columnæ. Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, præterea in erroris sui tenebris deserti sunt.
Psalms 68:7Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. + 68.7 Non erubescant. Ibid. Quæ solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. AUG. Non erubescant, id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. Qui exspectant. CAS. Quod oculis videre non potuerunt prophetæ et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos prædixit, sequitur: Deus virtutum, cui nihil est impossibile. Deus Isræl. AUG. Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali. 1
Psalms 77:17Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. + 77.17 Adhuc peccare. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. In iram. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt. 1
Micah 1:4Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.