The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 10 › Romans 10:11

Romans 10:11

Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the scripture saith, Whosoever believeth on him shall not be ashamed.

In Context

10Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. + 10.10 Corde creditur. Cætera potest nolens, sed credere non potest nisi volens. Confessio. AUG., in Psal. 30, concione 3. Confiteri est dicere, quid sit in corde, etc., usque ad quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita prædicet.

12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. + 10.12 Qui invocant. Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.

Read all of Romans 10

Cross References

Isaiah 28:16Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. + 28.16 Lapidem. Lapidem quem ædificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli.

Jeremiah 17:7Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. + 17.7 Benedictus vir, etc. ID. Quasi: Judæi maledicti et hæretici, qui non habent spem in Domino, etc., usque ad qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur: et dicit, Ego sum vita Joan. 14..

1 Peter 2:6Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. + 2.6 Propter quod confirmandum, quod Dominus propter firmitatem suam jure sit lapis vocatus, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 10:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 10:10Romans 10Romans 10:12 →