The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 10 › Romans 10:21

Romans 10:21

Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. + 10.21 Tota die. Toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi, opera et affectus ample ostendi Judæis; vel in parte diei totius, in cruce expandi manus meas, etc. Expandi manus. Quasi dicat: Ampliora ostendi Judæis. Etenim nullum eis beneficium negavit; nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille autem dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But to Israel he saith, All day long I have stretched forth my hands unto a disobedient and gainsaying people.

In Context

20Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.

Read all of Romans 10

Cross References

Deuteronomy 9:13Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:

1 Samuel 8:7Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

Proverbs 1:24Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:

Jeremiah 25:4Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, + 25.4 Et misit Dominus ad vos omnes servos. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major. Neque inclinastis. ID. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quæ non supplicium pro scelere irrogat.

Jeremiah 44:4Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.

Matthew 21:33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. + 21.33 Vineam. De qua Isaias cap. 4.. Vinea Domini saba, etc. Fodit in ea torcular. In fossione timor notatur, quia præcepta illa legalia non amore sed timore servabant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 10:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 10:20Romans 10