Romans 11:18
noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. + 11.18 Noli gloriari, etc. ANSELM. Gentes jam in Christum credentes erigebant se contra Judæos, quia crucifixerant Christum, cum et de ipsis veniret alius paries ad angularem lapidem, et ideo reprimit illas Apostolus. Noli, inquiens, gloriari, etc., id est, non es stabilis si illos per quos stas destruis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Boast not against the branches. But if thou boast, thou bearest not the root, but the root thee.
In Context
Cross References
1 Kings 20:11Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.
Zechariah 8:20Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis:
Luke 18:9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
John 10:16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. + 10.16 Oportet me. Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.
Romans 4:16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum + 4.16 Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.
1 Corinthians 10:12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. + 10.12 Videat ne cadat. Ut qui præsumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.